Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News



No boletim deste final de semana: : na Audiência Geral, o Papa convida, como São José, a ouvir mais do que a falar; no Angelus, Francisco recorda o Holocausto; Vésperas na Basílica São Paulo fora-dos-muros concluem a Semana de Oração pela Unidade dos Cristãos

“HEBDÓMADA PAPAE”

NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE

Die primo mensis Februárii anno bismillésimo vicésimo quinto

TÍTULI

In Generáli Audiéntia hortátur Póntifex, sicut sanctus Ioseph, ut magis auscultémus quam loquámur. Pax invocátur apud Rempúblicam Democráticam Congénsem post atrocitátes ínibi patrátas atque hóminum dígnitas est tutánda.

In Angélica Salutatióne Shoah mémorat Papa Francíscus, quae numquam est negánda; antisemitísmus est respuéndus.

Precatiónis Hebdómada pro christianórum unitáte absólvitur. Cathólica Ecclésia ad quémlibet diem commúnem Paschae celebrándae destinándum est paráta: sic Póntifex.

Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios Latínos dicit Catharína Agorélius.

Clique para ouvir o boletim em latim

NOTÍTIAE

In Generáli Audiéntia die undetrigésimo mensis Ianuárii praetériti, iubilárem sériem quae est “Iesus Christus spes” prodúxit Póntifex, sermónem serens de sancto Ioseph. Sub finem pro Congi pace orávit. Lóquitur Alexánder De Carolis.

Ioseph Dei sómniis invólvitur. “Iustus” quidem ac sine metu salútis históriam commúnicat, sinens ut de se res gestae loquántur, pótius quam inutília “Volúcria Verba”. Sic Francíscus, Audiéntiae Generális témpore, apud Páuli sexti áulam putáti Iesu Patris effígiem fingit, eúmque exémplum addúcens, ut magis auscultémus quam loquámur. Audiéntiae sub finem pro República Democrática Congénsi pacem invocávit Póntifex, nova violéntia quassáta: “Summum quidem adhibeátur stúdium ut contentiónes pacífice componántur”. Quaedam de locis quoque áddidit ubi bella gerúntur ac tandem de Shoah, ut horror interniciónis Nazistárum “hóminum dignitátis tuéndae perpétuum cóncitet offícium”.

In Salutatióne Angélica, die domínico sexto et vicésimo mensis Ianuárii, Iesum osténdit Póntifex, salútem “deferéntem, quam nemo praestáre potest”. Post Mariálem precatiónem, Shoah íterum mémorat itémque ad pacem in Sudánia conciliándam hortátur. Refert Rosario Tronnolone.

“Ad Maríam fidénter” accedéndum, ut ea iuvánte, Iesus agnoscátur. Quod fidélibus planum facit Francíscus in Angélica Salutatióne, qui porro suádet ut non illud ii fáciant quod in Evangélio Názareth narrátur, in Christo Dei unctum non agnoscéntes. Post Angélicam Salutatiónem, in pervigílio Diéi Memóriae, exhortátus est Papa ad holocáustum numquam obliviscéndum, in quo innumerábilis hóminum multitúdo, plerúmque Hebraeórum, óccidit. Déinceps de Sudánia, ut bellum geréntes – asséruit Póntifex – quandam íneant pactiónem. Exínde, témpore Communicatiónis Iubilǽi, instruménta communicatiónis sociális adhibéntes suásit ut essent “spei narratóres”.

NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE

Die vicésimo quinto mensis Ianuárii praetériti, secúndas vésperas Hebdómadae precatiónis pro christianórum unitáte celebrávit Francíscus Papa, cuius finis est factus, ut mos est, in Basílica Sancti Páuli extra moenia. Paschálem mémorans celebratiónem apud fastos Iuliánum et Gregoriánum necnon millésimum septingentésimum anniversárium oecuménici Nicǽni Concílii, asséruit Póntifex esse “decretórium quiddam” pro unitáte, vidélicet eúndem Páschatis statútum diem.

Die domínico quarto Dei Verbi, cum ad finem est addúctum Iubilǽum quoque Communicatiónis, palam argumentátur Francíscus Evangélium vivum certúmque esse Verbum, quod numquam nos décipit, atque “Iesum ab ómnibus interióribus nos expedíre vínculis”, “nobis cordis óculos” aperiéntem. Celebratiónis ínsuper témpore quadragínta láicis diversárum Natiónum lectorátum idem cóntulit.

Finem loquéndi fácimus, eventúra, próxima hebdómada narrábimus.



Fonte (Vatican News)

Estamos reproduzindo um artigo do site Vatican news.

A opinião do post não é necessariamente a opinião do nosso blog!

Deixe um comentário

plugins premium WordPress
Rolar para cima