As Notícias do Vaticano em latim. Em resumo: Francisco, rezemos pelos países em guerra. O Papa na audiência geral: que o exemplo de Maria nos ensine a acreditar. Em fevereiro, a oração do Papa pelas vocações.
Vatican News
“HEBDÓMADA PAPAE”
NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE
Die octávo mensis Februárii anno bismillésimo vicésimo quinto
TÍTULI
Hortátur Francíscus ad orándum pro Natiónibus bella geréntibus.
In Generáli Audiéntia Maríae exémplum affert Póntifex, quae nos crédere dóceat.
Februário mense pro vocatiónibus sunt Pontíficis preces.
Salútem plúrimam ómnibus vobis audiéntibus núntios Latínos dicit Amadéus Lomonaco.
NOTÍTIA 1
Audiéntiae Generális sub finem íterum mentiónem facit Francíscus Papa illórum locórum, ubi ob dimicatiónes hómines mala patiúntur. Refert Márius Galgano.
Quamvis ex pituíta labóret, quae impédiit quóminus catechésim legat, de Natiónibus lóquitur Francíscus Papa quae propter bellum multa mala patiúntur: quae sunt “vastáta Ucraína, Ísrael, Palaestína”. “Tot quidem Natiónes – recordátur Póntifex – quae nunc angúntur et affligúntur. Palaestínae migrántes memorári opórtet ac pro iis orámus”. Polónos peregrinatóres salútans, atque loca réferens paupertáte aut violéntia affécta, Póntifex hortátur “ad orándum pro sacerdótibus et consecrátis, qui suum agunt ministérium in paupéribus Natiónibus iísque bellis implicátis”. “Ad multórum mentem – addit Póntifex – ex hac praeséntia illud comprobátur Deum ob óculos eos usque habére”.
NOTÍTIA 2
In Audiéntia Generáli, cuidam Secretáriae Status officiáli catechésim legéndam commíttit Papa Francíscus ob loquéndi difficultátem propter pituítam. Refert Eugénius Murrali.
Est “Visitatiónis mystérium”, María Elísabeth invísit, at Iesus quoque “ex matris grémio” “suum pópulum” visit: haec catechésis est pars praecípua. “Cum nos amári advértimus – scriptum legit pater Petrus Aloísius Giroli – vim experímur quae amórem circumcírca effúndit; sicut áutumat Páulus apóstolus, “cáritas Christi urget nos”, nos impéllit, nos movet”. “María instántem amórem perséntit atque it mulíeri opem latúra, ad suam nempe familiárem, at étiam subvétulam, quae longum post tempus, praeter spem, praegnans éxstitit, quod ob aetátem tolerátu fuit diffícile”.
“Sed Virgo María – ut in Pontíficis scripto légitur – ad Elísabeth vadit ut fidem commúnicet in Deum impossibílium necnon spem in ipsíus repromissiónes compléndas”.
NOTÍTIAE BREVÍSSIMAE
Februário mense hortátur Póntifex ad orándum pro vocatiónibus ac suam ipsíus experiéntiam mémorat, adolescéntis septémdecim annórum. “Deus – asséverat Pónfitex in núntio quodam televisífico a mundiáli rete Pontíficis Precatiónis confécto – iúvenes hódie quoque vocáre pergit, nonnúmquam praeter ómnium opiniónem”.
“Beátus qui spem non amísit”. Hoc est arguméntum quinti Diéi Mundiális Avórum Senúmque quod elégit Póntifex, hoc anno die vicésimo séptimo mensis Iúlii celebrándi.
Satis nobis vidémur ostendísse, nova, próxima hebdómada.
Fonte (Vatican News)
Estamos reproduzindo um artigo do site Vatican news.
A opinião do post não é necessariamente a opinião do nosso blog!